CASTRENSES Ministri

CASTRENSES Ministri
CASTRENSES Ministri
apud Ael. Lamptid. in Alexandre Severo, c. 41. Aulicum ministerium in id comraxit ---- ita ut annonas, non dignitatem, acciperent fullones et vestitores et pictores et pincoptae, omites Castrenses Ministri, quemadmodum, etc. lidem cum Aulicis ministris et Palatinis ministris, quibusdam ita dicti sunt, quod in Castris, h. e. in comitatu Principis, versarentur. Sed hoc si esset, etiam Corporecustodes Protectcres et Domestici, qui latus Principis protegebant et militiam sequebantur armatam, isto potius nomine fuissent dicti: quos tamen constat numquam ita fuisse vocatos. Imo nec omnes, qui Palatinorum matriculis attinebantur, hoc nomen habuêre. Nam qui in soriniis Imperatoriis militabant, i. e. Memoriae, Epistolarum, Libellorum etc. in numero ac sub nomine Castrensium ministrorum numquam fuerunt. Sed nec Admissionales, nec Cubiculatii, eâdem appellatione censebantur. Aliquot Ministros ex iis, qui proprie Castrenses dicti, nominat Lampridius l. c. Fullones, Pistores, Vestitores, Pincernas. Praeter quos et Coci, et Piscatores, et Balneatores, et Cursores etiam, ac coeteri, qui proprie Ministri vocabantur et aliquod ministerium in Aula gerebant, sic appellati sunt. Corpippus cos, sic describit ac enumerat:
Adfuit obsequio casirorum turba virorum.
Illis summa fides, et plena licentis sacris
Deser vire locis, atque aurea fulcra parare,
Regales mensas epulis onerare superbis,
Conservare dornnm, sanctumque intrare eubrle,
Internas munire fores, vestesque parare.
Ubi tamen castorum legit Car. du Fresne, Eunuchosque hîc intelligi ait. Hinc Castrensem Ministrum erponunt Glossae Graecorum: Καςτρην´σιος, ὑπηρέτης. Eaedem Castrensem vocant, qui mandata Princis exsequeretur, Καςτρην´σιος, εντολεὺς, et pro Magisteriano eum accipiunt. Exsequendis enim Principum mandatis, maxime adhibiti Magisteriani vel Agentes in rebus, Μαγιςτεριανὸς, ὀ Καςτρην´σιος. Alibi namque Μαγιςτεριανὸν etiam Mandatorem exponunt: unde est, quod eaedem Glossae Castrensem ἄρχοντος εντολέα interpretantur. Sacri Palatii Ministeria iidem dicuntur, in Cod. Theodos. et Sacro Ministrio Deputati, Cod. de Castrensian. leg. 4. Militabant autem sub Castrensi sacri Palatii, qui et Castrensis simpliciter dicebatur, l. 3. Cud. Thepdops. de privileg. eorum, qui in sacr. Pal. mil. et seqparantur a Palatinis seriniorum et ab Admissionalibus et Largitionalibus Palatinis, cad. leg. ut et lib. 7. tit. eod. Dicti et Ministeriani vel Ministeriales, quod de sacro ministerio essent, unde titin Codice, de Castrensibus et Ministerianis, etc. Appellatos autem Castrenses ministros Palations vult Salmasius, quod semper adessent Principi, nec tantum in Aula, vel in Urbe, sed in castris etiam, obsequium illi ac ministerium exhiberent, et in omnibus expeditionibus, eum sequerentur. Nam quocumque iret Impetator, id. Expeditio vocabatur, ut videre est apud Spartian. in Pio, c. 7. et Counstantinum de Palatinis. Adeoque illi Casirenses sunt Aulici ministri, qui ab officiis Palatinis et sacris soriniis, uti dictum, separantur. Vide l. 15. Cod. de erog. milit. ann. alias quoque Casirensiani, et Ministeriani et Ministeriales dicti. Unde Recentioribus Ministeriales Regum, Ducum, Comitum dicuntor, Castrenses et expeditionales servi, qui Dominos suos in expeditionibus sequerentur, et semper praesto essen in bellicis actibus, Vide in LL. Burgundionum, in Capitudis Caroli M. et infra in voce Ministeriales. it. Palatini. Quia vero inter Casirenses etiam Vestitores erant, uti patet ex loco Lampridii cit. et Cod. de Casirensibus et Ministerianis, l. 3. inde Καςτρινσίους vocârunt, Graeci recentiores, Ministerianos Pontisicis vel Patriarchae, qui eum vestiebant, Codinus de Officia Aulae Constantinopoel. Iohann. Episconus in Resp. Alii, etc. Vide Salnias. Notit. ad. Ael. Lampriod. in Alexandro Severo. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • PAEDAGOGI — apud Romanos, dicit sunt puerorum et puellarum ductores doctoresque, e numero servorum honoratiorum. Plautus Bachhidib. Actu 3. sc. 3. v. 18. Nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae Digitum longe Padagogo pedem ne efferres aedibus. Et, v …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VESTITOR — inter Castrenses ministros, memoratur Lampridio in Alexandro Seu. c. 41. Aulicum ministerium in id contraxit ut annonas non dignitates acciperent Fullones et Vestitores et Pictores et Pincerna, omnes Castrenses ministri. Vide quoque Cod. de… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANNONA, ab ANNONIS — in eo differt, quod annonae sint panes, annonâ vero etiam aliae species cellariae continebantur. Unde legimus apud Lamprid. in Severo c. 41. Aulicum ministerium in id contraxit, ut essent tot homines in officiis singulis, quot necessitas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SERVITIA — apud Spartian. in Adriano, c. 13. Deinde a Cappadocibus Servitia castris profutura suscepit: non sunt Castrenses ministri, qui in aula militabant, sed servi militares. Et quidem prioribus temporibus et stante adhuc disciplinâ, rari in Castris… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PALATINI — Scholiastae Iuliani Antecessoris c. 28. Omnes qui in palatio militant: quibus secundum nonnullos Castrenses oppositi; in qua sententia et Salmasius aliquandiu haerens, putavit separatum olim ac diversum fuisse ministerium Imperatoribus, Aulicum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ALDIA — mulier subdita. Tradimus cum omnibus servis et ancillis, Aldiis et Aldiabus, colonis et coloniabus, in quodam Privil. Caroli M. apud Torrigium de Vatic. Cryptis; ubis Auctor hic notat, Aldium et Aldiam in conditione differre a servis seu… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EXPEDITIO — I. EXPEDITIO pro specie exercitus, non iusti, et sollennis, at subiti velut et tumultuarii in Vita Offae Merciorum R. Ms. Quorum i. e. Danorum adventus primus, et tam temerarius postquam Regi innotuit, missâ Expeditione, non enim pro tali populo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MILES — I. MILES apud Germanos his ceremoniis olim inauguratus est: Mos enim illis in Martis linine salutando, sollennis admodum. Statuitur in contione celebri votivus adolescens, magnâ stipatus propinquorum et amicorum multitudine, quem e coetu aliquis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”